2 Chronicles 9

RAB. in Paral., tom. 3. Regina austri quae ab extremis finibus excitata venit audire sapientiam Salomonis Ecclesiam de gentibus ad Christum venturam figurabat: quae circumamicta varietate in vestitu deaurato, obliviscens populum et domum patris sui, barbara gente, non animo fuit, quia optabat sanctorum fieri concivis, unde: Matth. 12.. . etc. Conveniunt haec Ecclesiae qua auditis miraculis Christi provocata est ad quaerendum eum. Sed postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem consideratis Scripturae testimoniis agnovit divinitatis praesentiam, et parum ei visum est quod ante de eo audierat in comparatione perceptae gratiae. Unde et admirando in laudem ejus prorumpit dicens: etc. . Christus ligna pretiosa, id est, sanctos doctores, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed fructum bonorum operum temporibus suis reddunt: ponit in munimentum domus Domini et domus regiae, id est, in confirmationem Ecclesiae, et eorum undique doctrinis et exemplis vallata ruinam non sentiat. Hi quasi citharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quaecunque fecerint, prosperabuntur, et laudem Domini in prosperis et adversis corde et ore et opere pronuntiant, et omnia in gloriam Dei faciunt, tota die et nocte non tacent laudare nomen Domini. Senarius per senarium multiplicatus, sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem, centenarius aeternae beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem, ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, unde: Matth. 5, 19.. Et post pauca. etc., et etc., Offerunt Salomoni diversae gentes et negotiatores et omnes reges Arabiae et satrapae terrarum aurum et argentum: quia quaeque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert rectae fidei munus, puritatem sensus, sacrae confessionis plenitudinem, eloquentiae nitorem, unde: etc. Psal. 71.. . Quia patres utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti, quidquid sermone docuerunt, opere probaverunt. Haec est armatura Dei, qua resistimus contra insidias diaboli: hanc habent praedicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ne subintret hostis antiquus, unde: Prov. 3.. Perfectam fidem significat in sanctae Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant: quia praedicatores, qui sunt Ecclesiae custodes, claritate sapientiae splendentes, verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei ignea tela nequissima exstinguunt. In senario bonorum operum perfectio. Sex enim diebus fecit mundum Deus, et senarius est primus perfectus numerus. Bonis vero et perfectis operibus ad coelum ascenditur. Sanctos virtutum splendore fulgidos, in quibus habitat Deus. Possunt quoque per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut poenitentes, vel qui novissimi convertentur, juxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati. etc. Quia sancti Patres quidquid in Evangelio boni fecerunt, non sibi sed Deo deputaverunt, unde: Psal. 113.. etc. in Regum ita: III Reg. 10.. Haec sunt solatia divinae gratiae, quae Ecclesiam provehunt ad regnum coeleste. Vel hoc per binarium designatur, quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur, quod non nisi per divinum adjutorium aliquid boni potest perfici. Unde: Joan. 5.. . Quia doctrina et exemplo certant, ne labor insipientium in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter conservet. etc. Quia de Ecclesia scriptum est: etc. III Reg. 10. Et: Prov. 31.. Animae sanctorum, quae voluntati Dei deserviunt, splendore sapientiae et charitatis nitentes, continent potum aquae vivae, Joan. 4.. Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute, ut in praedicatione Evangelii; non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. etc. RAB. Christus apostolos doctores Evangelii, quos de Judaeis elegit, cum praedicatoribus de gentibus electis trina confessione, sed una fide in mundum mittit, ut in credentibus afferant sibi aurum sapietiae, argentum eloquentiae, et ebur castitatis. Simia autem est animal ingeniosum, et hominis imitatorium, et philosophos significare potest, qui verae sapientiae sensus aliquando mutant, et in disciplinis moralis vitae edisserunt actus. Pavo, qui laudatas ostendit pennas, eos significat qui propter laudes hominum variarum virtutum species ostentant; sed praedicatorum doctrina instructi discunt benefacere intuitu solius Dei, et aptantur aeterni regis deliciis. . Quadragenarius priscae legis tempora significat. Moses enim legem accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circumivit. Senarius vero praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris, coercita est insolentia prioris populi. Duodenarius vero praesens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit Novi Testamenti doctrina. Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt in urbibus quadrigarum, illos significant qui diversis ecclesiae disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero jam eruditi, usui regis coelestis aptati praesentiam ejus habere merentur. Unde: etc. Psal. 76. Et alibi: Rabac. 3.. Dupliciter cadentium. Philitshiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in Jordane baptismatis usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur germen virtutum; et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina, ibi per confessionem rectae fidei et cultum pietatis ad coeleste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas ejus usque ad terminos Aegypti, id est tenebrosas mentes infidelium, quas complet lumine fidei; unde: etc. . Praebet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, et praedicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur: etc. Psal. 113.. Et alibi: Matth. 3.. Praebet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quae in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum. Cedrus est imputribilis natura, odore jucunda, aspectu nitida, quae accensa nitore serpentes fugat et perimit. Quae fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigenae uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt: multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. . .
Copyright information for VulgGlossa